monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 45, 6
Sed inter haec solerter sciendum est quod alia est ira, quam impatientia excitat, alia quam zelus format. Illa ex vitio, haec ex virtute generatur. Si enim nulla ira ex virtute surgeret, divinae animadversionis impetum Phinees per gladium non placasset. Hanc iram quia Heli non habuit, motum contra se implacabiliter supernae ultionis excitavit. Nam quo contra subditorum vitia tepuit, eo contra illum districtio aeterni rectoris exarsit. De hac per Psalmistam dicitur: Irascimini, et nolite peccare . Quod nimirum non recte intelligunt, qui irasci nos nobis tantummodo, non etiam proximis delinquentibus volunt. Si enim sic proximos ut nos amare praecipimur, restat ut sic eorum erratibus sicut nostris vitiis irascamur. De hac per Salomonem dicitur: Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis . De hac iterum Psalmista ait: Turbatus est prae ira oculus meus . Ira quippe per vitium oculum mentis excaecat, ira autem per zelum turbat; quia quo saltem recti aemulatione concutitur, ea quae nisi tranquillo corde percipi non potest, contemplatio dissipatur. Ipse namque zelus rectitudinis, quia inquietudine mentem agitat, eius mox aciem obscurat, ut altiora in commotione non videat, quae pene prius tranquilla cernebat. Sed inde subtilius ad alta reducitur, unde ad tempus, ne videat, reverberatur. Nam ipsa recti aemulatio aeterna post paululum in tranquillitate largius aperit, quae haec interim per commotionem claudit; et unde mens turbatur ne videat, inde proficit ut ad videndum verius clarescat: sicut infirmanti oculo cum collyrium immittitur, lux penitus negatur; sed inde eam post paululum veraciter recipit, unde hanc ad tempus salubriter amittit. Nunquam vero commotioni contemplatio iungitur, nec praevalet mens perturbata conspicere, ad quod vix tranquilla valet inhiare, quia nec solis radius cernitur, cum commotae nubes coeli faciem obducunt, nec turbatus fons respicientis imaginem reddit, quam tranquillus proprie ostendit, quia quo eius unda palpitat, eo in se speciem similitudinis obscurat.